Gefunden 112 Ergebnisse für: consecratio templi

  • de bellis et manubiis prœliorum quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini (Liber I Paralipomenon 26, 27)

  • dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis (Liber I Paralipomenon 28, 11)

  • divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 28, 13)

  • tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi (Liber I Paralipomenon 29, 4)

  • stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo (Liber II Paralipomenon 3, 6)

  • ante fores etiam templi duas columnas quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum (Liber II Paralipomenon 3, 15)

  • ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quæ a dextris erat vocavit Jachin et quæ ad levam Booz (Liber II Paralipomenon 3, 17)

  • thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini (Liber II Paralipomenon 4, 22)

  • et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)

  • constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis (Liber II Paralipomenon 23, 10)

  • egressus autem Jojadæ pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio præcepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 14)

  • congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Juda et colligite de universo Israël pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitæ egere neglegentius (Liber II Paralipomenon 24, 5)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina