Gefunden 570 Ergebnisse für: ante

  • nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim hæc fecerunt et abominatus sum eos (Liber Leviticus 20, 23)

  • sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum (Liber Leviticus 25, 31)

  • quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo (Liber Leviticus 25, 53)

  • animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem (Liber Leviticus 27, 11)

  • ipsum tabernaculum et operimentum ejus tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia ejus (Liber Numeri 3, 26)

  • castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur (Liber Numeri 3, 38)

  • ingredientur Aaron et filii ejus quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii (Liber Numeri 4, 5)

  • cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quæ ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii (Liber Numeri 4, 26)

  • tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ tolletque capillos ejus et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum (Liber Numeri 6, 18)

  • igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare (Liber Numeri 7, 10)

  • ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est (Liber Numeri 13, 23)

  • Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum (Liber Numeri 14, 43)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina