Gefunden 157 Ergebnisse für: aeternam vitam spem
ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)
qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos cœrceat linguam suam a malo et labia ejus ne loquantur dolum (Epistula I Petri 3, 10)
quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ quæ ad vitam et pietatem donata est per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute (Epistula II Petri 1, 3)
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)
et hæc est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam æternam (Epistula I Ioannis 2, 25)
et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est (Epistula I Ioannis 3, 3)
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem (Epistula I Ioannis 3, 15)
et hoc est testimonium quoniam vitam æternam dedit nobis Deus et hæc vita in Filio ejus est (Epistula I Ioannis 5, 11)
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet (Epistula I Ioannis 5, 12)
hæc scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam qui creditis in nomine Filii Dei (Epistula I Ioannis 5, 13)