Gefunden 497 Ergebnisse für: Viri
omnes hii filii Jadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad prœlium procedentes (Liber I Paralipomenon 7, 11)
et hujus filius Suthala et hujus filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenæ quia descenderant ut invaderent possessiones eorum (Liber I Paralipomenon 7, 21)
fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin (Liber I Paralipomenon 8, 40)
Philisthim autem pugnabant contra Israël fugeruntque viri Israël Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelbœ (Liber I Paralipomenon 10, 1)
quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis ejus mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis (Liber I Paralipomenon 10, 7)
hoc cum audissent viri Jabesgalaad omnia scilicet quæ Philisthim fecerunt super Saul (Liber I Paralipomenon 10, 11)
Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis (Liber I Paralipomenon 11, 22)
sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreæ in montibus (Liber I Paralipomenon 12, 8)
hii præbuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu (Liber I Paralipomenon 12, 21)
porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis (Liber I Paralipomenon 12, 30)
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur (Liber I Paralipomenon 12, 32)
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David (Liber I Paralipomenon 12, 38)