Gefunden 1073 Ergebnisse für: Usque
de planctu Jazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuæ transierunt mare usque ad mare Jazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam prædo inruit (Liber Ieremiae 48, 32)
de clamore Esebon usque Eleale et Jæsa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquæ quoque Namrim pessimæ erunt (Liber Ieremiae 48, 34)
et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in æternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis (Liber Ieremiae 49, 33)
quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quæ ponet terram ejus in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt (Liber Ieremiae 50, 3)
propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem (Liber Ieremiae 50, 39)
curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus et elevatum est usque ad nubes (Liber Ieremiae 51, 9)
currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum (Liber Ieremiae 51, 31)
dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo (Liber Ieremiae 51, 62)
et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ (Liber Ieremiae 52, 5)
et oculos Sedeciæ eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus (Liber Ieremiae 52, 11)
et cibaria ejus cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suæ cunctis diebus vitæ ejus (Liber Ieremiae 52, 34)
et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi (Liber Baruch 1, 4)
