Gefunden 1073 Ergebnisse für: Usque
qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem hanc et in Israël et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc (Liber Ieremiae 32, 20)
erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israël qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus (Liber Ieremiae 32, 30)
quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)
qui responderunt non bibemus vinum quia Jonadab filius Rechab pater noster præcepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum (Liber Ieremiae 35, 6)
prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi (Liber Ieremiae 35, 14)
tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quæ locutus sum tibi adversum Israël et Judam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiæ usque ad diem hanc (Liber Ieremiae 36, 2)
mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem (Liber Ieremiae 38, 28)
et accesserunt omnes principes bellatorum et Johanan filius Caree et Jezonias filius Osajæ et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum (Liber Ieremiae 42, 1)
vocavitque Johanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum (Liber Ieremiae 42, 8)
et ingressi sunt terram Ægypti quia non obœdierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas (Liber Ieremiae 43, 7)
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in præceptis meis quæ dedi coram vobis et coram patribus vestris (Liber Ieremiae 44, 10)
et adsumam reliquias Judæ qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Ægypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in jusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium (Liber Ieremiae 44, 12)
