Gefunden 3944 Ergebnisse für: Tri
et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus (Liber Iudicum 1, 9)
postquam autem confortatus est Israël fecit eos tributarios et delere noluit (Liber Iudicum 1, 28)
Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio ejus factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 30)
Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terræ fueruntque ei Bethsemitæ et Bethanitæ tributarii (Liber Iudicum 1, 33)
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Joseph factusque est ei tributarius (Liber Iudicum 1, 35)
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Ægypto et introduxi in terram pro qua juravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum (Liber Iudicum 2, 1)
et sepelierunt eum in finibus possessionis suæ in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas (Liber Iudicum 2, 9)
iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)
dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Mosi an non (Liber Iudicum 3, 4)
tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt (Liber Iudicum 3, 22)
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quæ vocatur Sennim et erat juxta Cedes (Liber Iudicum 4, 11)
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos hæc omnia ubi sunt mirabilia ejus quæ narraverunt patres nostri atque dixerunt de Ægypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian (Liber Iudicum 6, 13)