Gefunden 3944 Ergebnisse für: Tri
post hæc vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmæ in manibus eorum (Apocalypsis Ioannis 7, 9)
et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni (Apocalypsis Ioannis 7, 14)
et vidi et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cælum dicentis voce magna væ væ væ habitantibus in terra de ceteris vocibus tubæ trium angelorum qui erant tuba canituri (Apocalypsis Ioannis 8, 13)
et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia audivi numerum eorum (Apocalypsis Ioannis 9, 16)
ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum (Apocalypsis Ioannis 9, 18)
atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apocalypsis Ioannis 11, 2)
et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis (Apocalypsis Ioannis 11, 9)
et septimus angelus tuba cecinit et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes factum est regnum hujus mundi Domini nostri et Christi ejus et regnabit in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 11, 15)
et audivi vocem magnam in cælo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi ejus quia projectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte (Apocalypsis Ioannis 12, 10)
et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem (Apocalypsis Ioannis 13, 7)
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis (Apocalypsis Ioannis 14, 1)
et vidi alterum angelum volantem per medium cælum habentem evangelium æternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum (Apocalypsis Ioannis 14, 6)