Gefunden 3944 Ergebnisse für: Tri
nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus (Evangelium secundum Matthaeum 23, 10)
ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem (Evangelium secundum Matthaeum 23, 34)
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus (Evangelium secundum Matthaeum 24, 19)
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellæ cadent de cælo et virtutes cælorum commovebuntur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 29)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
et dividet eum partemque ejus ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 24, 51)
et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium (Evangelium secundum Matthaeum 25, 30)
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris (Evangelium secundum Matthaeum 25, 33)
tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)