Gefunden 3944 Ergebnisse für: Tri
quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
judicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
Deus enim honoravit patrem in filiis et judicium matris exquirens in filios (Liber Ecclesiasticus 3, 3)
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio (Liber Ecclesiasticus 3, 12)
gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum (Liber Ecclesiasticus 3, 16)
et iniustitia ædificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata (Liber Ecclesiasticus 3, 17)
rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno (Liber Ecclesiasticus 4, 4)