Gefunden 3944 Ergebnisse für: Tri
et commiserunt exercitus prœlium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in prœlio (Liber I Maccabaeorum 7, 43)
audierunt prœlia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum (Liber I Maccabaeorum 8, 2)
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terræ contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos (Liber I Maccabaeorum 8, 5)
et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum (Liber I Maccabaeorum 8, 7)
et prœliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes (Liber I Maccabaeorum 8, 26)
et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo (Liber I Maccabaeorum 8, 28)
sed et de malis quæ Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti jugum tuum super amicos nostros et socios Judæos (Liber I Maccabaeorum 8, 31)
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
et Judas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi (Liber I Maccabaeorum 9, 5)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri (Liber I Maccabaeorum 9, 6)