Gefunden 3944 Ergebnisse für: Tri
et hæc causa rebellionis adversus eum quia Salomon ædificavit Mello et coæquavit voraginem civitatis David patris sui (Liber I Regum 11, 27)
erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)
et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)
porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israël (Liber I Regum 11, 32)
auferam autem regnum de manu filii ejus et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 35)
filio autem ejus dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi (Liber I Regum 11, 36)
dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius ejus pro eo (Liber I Regum 11, 43)
pater tuus durissimum jugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de jugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi (Liber I Regum 12, 4)
qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi (Liber I Regum 12, 8)
et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit jugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei (Liber I Regum 12, 10)
misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israël et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem (Liber I Regum 12, 18)
factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato cœtu et constituerunt regem super omnem Israël nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam (Liber I Regum 12, 20)