Gefunden 1055 Ergebnisse für: Terram
Hebræi autem transierunt Jordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum (Liber I Samuelis 13, 7)
et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul (Liber I Samuelis 13, 17)
dixitque Jonathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto (Liber I Samuelis 14, 29)
dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)
et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda jecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte ejus et cecidit in faciem suam super terram (Liber I Samuelis 17, 49)
omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque jam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est (Liber I Samuelis 20, 31)
cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius (Liber I Samuelis 20, 41)
dixitque Gad propheta ad David noli manere in præsidio proficiscere et vade in terram Juda et profectus David venit in saltum Hareth (Liber I Samuelis 22, 5)
et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram (Liber I Samuelis 23, 27)
surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)
cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram (Liber I Samuelis 25, 23)
quæ consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei (Liber I Samuelis 25, 41)