Gefunden 1188 Ergebnisse für: Terra Distributio
misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me (Liber Ieremiae 35, 15)
et regnavit rex Sedecias filius Josiæ pro Jechonia filio Joachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 37, 1)
persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinæ et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia (Liber Ieremiae 39, 5)
et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda et dedit eis vineas et cisternas in die illa (Liber Ieremiae 39, 10)
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)
venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra (Liber Ieremiae 40, 6)
et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber Ieremiae 40, 9)
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)
si quiescentes manseritis in terra hac ædificabo vos et non destruam plantabo et non evellam jam enim placatus sum super malo quod feci vobis (Liber Ieremiae 42, 10)
et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra (Liber Ieremiae 42, 12)
si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 42, 13)
gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini (Liber Ieremiae 42, 16)
