Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)
dicentes nonne dudum ædificatæ sunt domus hæc est lebes nos autem carnes (Prophetia Ezechielis 11, 3)
propterea hæc dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio ejus hii sunt carnes et hæc est lebes et educam vos de medio ejus (Prophetia Ezechielis 11, 7)
et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati (Prophetia Ezechielis 11, 12)
et omnes qui circa eum sunt præsidium ejus et agmina ejus dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 12, 14)
et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum (Prophetia Ezechielis 13, 15)
fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum (Prophetia Ezechielis 15, 2)
et elevatæ sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti (Prophetia Ezechielis 16, 50)
ergo et tu porta confusionem tuam quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis justificatæ sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quæ justificasti sorores tuas (Prophetia Ezechielis 16, 52)
ecce omnes animæ meæ sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quæ peccaverit ipsa morietur (Prophetia Ezechielis 18, 4)
et dixistis non est æqua via Domini audite domus Israël numquid via mea non est æqua et non magis viæ vestræ pravæ sunt (Prophetia Ezechielis 18, 25)
et dicunt filii Israël non est æqua via Domini numquid viæ meæ non sunt æquæ domus Israël et non magis viæ vestræ pravæ (Prophetia Ezechielis 18, 29)