Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines ejus relictæ sunt transierunt mare (Liber Isaiae 16, 8)
et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra (Liber Isaiae 17, 8)
in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta (Liber Isaiae 17, 9)
ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum (Liber Isaiae 19, 12)
stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Ægyptum angulum populorum ejus (Liber Isaiae 19, 13)
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem (Liber Isaiae 21, 3)
ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram (Liber Isaiae 21, 9)
cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt (Liber Isaiae 22, 3)
et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris (Liber Isaiae 22, 9)
et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)
a finibus terræ laudes audivimus gloriam justi et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi væ mihi prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt (Liber Isaiae 24, 16)
et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ (Liber Isaiae 24, 18)