Gefunden 3176 Ergebnisse für: Sum
flante Deo perisse et spiritu iræ ejus esse consumptos (Liber Iob 4, 9)
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea (Liber Iob 4, 19)
cujus messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias ejus (Liber Iob 5, 5)
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem (Liber Iob 6, 6)
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras (Liber Iob 7, 4)
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe (Liber Iob 7, 6)
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet (Liber Iob 7, 9)
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere (Liber Iob 7, 12)
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis (Liber Iob 7, 20)
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram (Liber Iob 8, 9)
hæc est enim lætitia viæ ejus ut rursum de terra alii germinentur (Liber Iob 8, 19)
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo (Liber Iob 9, 14)