Gefunden 3176 Ergebnisse für: Sum
et judicabit quod ex natura est præputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es (Epistula ad Romanos 2, 27)
quid igitur præcellimus eos nequaquam causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse (Epistula ad Romanos 3, 9)
non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi (Epistula ad Romanos 4, 23)
sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis (Epistula ad Romanos 4, 24)
justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 1)
per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei (Epistula ad Romanos 5, 2)
Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis justificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum (Epistula ad Romanos 5, 9)
si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Epistula ad Romanos 5, 10)
non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus (Epistula ad Romanos 5, 11)
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)
absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo (Epistula ad Romanos 6, 2)