Gefunden 3176 Ergebnisse für: Sum
quomodo dabo te Ephraim protegam te Israël quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est pænitudo mea (Prophetia Osee 11, 8)
et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi (Prophetia Osee 12, 8)
et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum (Prophetia Osee 12, 10)
occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora jecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos (Prophetia Osee 13, 8)
depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum (Prophetia Ioel 1, 10)
vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum (Prophetia Ioel 1, 12)
conputruerunt jumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatæ sunt apothecæ quoniam confusum est triticum (Prophetia Ioel 1, 17)
dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)
et scietis quia in medio Israël ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in æternum (Prophetia Ioel 2, 27)
concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum (Prophetia Ioel 3, 10)
ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei (Prophetia Amos 2, 10)
quapropter hæc faciam tibi Israël postquam autem hæc fecero tibi præparare in occursum Dei tui Israël (Prophetia Amos 4, 12)