Gefunden 2792 Ergebnisse für: Sit
quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti (Liber Exodus 30, 12)
hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino (Liber Exodus 30, 13)
susceptamque pecuniam quæ conlata est a filiis Israël trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum (Liber Exodus 30, 16)
faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii (Liber Exodus 30, 25)
caro hominis non unguetur ex eo et juxta conpositionem ejus non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis (Liber Exodus 30, 32)
faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum (Liber Exodus 30, 35)
talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino (Liber Exodus 30, 37)
marmore et gemmis et diversitate lignorum (Liber Exodus 31, 5)
rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste duræ cervicis sit (Liber Exodus 32, 9)
arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israël (Liber Exodus 32, 20)
cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (Liber Exodus 32, 22)
tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus præcedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum (Liber Exodus 32, 34)
