Gefunden 2792 Ergebnisse für: Sit
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)
stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat (Liber Exodus 21, 19)
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (Liber Exodus 21, 29)
quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus (Liber Exodus 21, 30)
de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi (Liber Exodus 22, 30)
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)
misitque juvenes de filiis Israël et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos (Liber Exodus 24, 5)
tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare (Liber Exodus 24, 6)
ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24, 8)
nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt (Liber Exodus 24, 11)
cherub unus sit in latere uno et alter in altero (Liber Exodus 25, 19)
