Gefunden 356 Ergebnisse für: Sibi
et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare (Actus Apostolorum 22, 25)
princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus (Actus Apostolorum 23, 2)
tribunus igitur dimisit adulescentem præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset (Actus Apostolorum 23, 22)
milites ergo secundum præceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem (Actus Apostolorum 23, 31)
respondit autem Paulus annuente sibi præside dicere ex multis annis esse te judicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam (Actus Apostolorum 24, 10)
sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem (Actus Apostolorum 27, 27)
cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)
itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt (Epistula ad Romanos 13, 2)
nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur (Epistula ad Romanos 14, 7)
etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me (Epistula ad Romanos 15, 3)
qui enim manducat et bibit indigne judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo (Epistula I ad Corinthios 14, 28)