Gefunden 356 Ergebnisse für: Sibi
at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes desertus est locus et hora jam præteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas (Evangelium secundum Matthaeum 14, 15)
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum (Evangelium secundum Marcum 3, 9)
et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Jesus et omnes mirabantur (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent (Evangelium secundum Marcum 6, 36)
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnate (Evangelium secundum Lucam 2, 5)
sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives (Evangelium secundum Lucam 12, 21)
numquid gratiam habet servo illi quia fecit quæ sibi imperaverat non puto (Evangelium secundum Lucam 17, 9)
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cujus sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem hæc fecerunt (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)