Gefunden 338 Ergebnisse für: Septem

  • veneruntque ad aream Atad quæ sita est trans Jordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies (Liber Genesis 50, 10)

  • erant sacerdoti Madian septem filiæ quæ venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui (Liber Exodus 2, 16)

  • et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem (Liber Exodus 6, 16)

  • accepit autem Amram uxorem Jocabed patruelem suam quæ peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitæ Amram centum triginta septem (Liber Exodus 6, 20)

  • impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium (Liber Exodus 7, 25)

  • septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israël a primo die usque ad diem septimum (Liber Exodus 12, 15)

  • septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima ejus de cœtu Israël tam de advenis quam de indigenis terræ (Liber Exodus 12, 19)

  • septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini (Liber Exodus 13, 6)

  • azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis (Liber Exodus 13, 7)

  • de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi (Liber Exodus 22, 30)

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 23, 15)

  • facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso (Liber Exodus 25, 37)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina