Gefunden 353 Ergebnisse für: Septem Lucernas
vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)
cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini (Liber Iosue 6, 8)
et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)
remanserant autem filiorum Israël septem tribus quæ necdum acceperant possessiones suas (Liber Iosue 18, 2)
dividite vobis terram in septem partes Judas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Joseph ab aquilone (Liber Iosue 18, 5)
mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem (Liber Iosue 18, 6)
itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Josue in castra Silo (Liber Iosue 18, 9)
qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israël in septem partes (Liber Iosue 18, 10)
fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis (Liber Iudicum 6, 1)
nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quæ est patris tui et nemus quod circa aram est succide (Liber Iudicum 6, 25)
adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros (Liber Iudicum 8, 14)
qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)