Gefunden 1989 Ergebnisse für: Septem Filii Saul
sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda (Liber I Samuelis 10, 26)
filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire (Liber I Samuelis 10, 27)
et dixerunt ad eum seniores Jabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israël et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te (Liber I Samuelis 11, 3)
et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Jabes (Liber I Samuelis 11, 5)
et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc et iratus est furor ejus nimis (Liber I Samuelis 11, 6)
et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus ejus invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus (Liber I Samuelis 11, 7)
et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter (Liber I Samuelis 11, 11)
et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos (Liber I Samuelis 11, 12)
et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israël (Liber I Samuelis 11, 13)
et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)
et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)
filius unius anni Saul cum regnare cœpisset duobus autem annis regnavit super Israël (Liber I Samuelis 13, 1)