Gefunden 1989 Ergebnisse für: Septem Filii Saul
quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meæ vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem (Liber Iudicum 8, 19)
dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian (Liber Iudicum 8, 22)
postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8, 33)
loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum (Liber Iudicum 9, 2)
Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde (Liber Iudicum 9, 30)
Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Joatham filii Hierobbaal (Liber Iudicum 9, 57)
filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)
in tantum ut filii Ammon Jordane transmisso vastarent Judam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israël nimis (Liber Iudicum 10, 9)
dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos (Liber Iudicum 10, 15)
itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt (Liber Iudicum 10, 17)
in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël (Liber Iudicum 11, 4)
percussitque ab Arœr usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quæ est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël (Liber Iudicum 11, 33)