Mosaico decorativo

Gefunden 2330 Ergebnisse für: Sed

  • et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in præsenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in æternæ vitæ resurrectione suscitabit (Liber II Maccabaeorum 7, 9)

  • et cum fiducia ait e cælo ista possideo sed propter Dei leges nunc hæc ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero (Liber II Maccabaeorum 7, 11)

  • sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges ejus (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem (Liber II Maccabaeorum 7, 25)

  • ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam (Liber II Maccabaeorum 7, 29)

  • cum hæc illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non obœdio præcepto regis sed præcepto legis quæ data est nobis per Mosen (Liber II Maccabaeorum 7, 30)

  • et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis (Liber II Maccabaeorum 7, 33)

  • convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes (Liber II Maccabaeorum 8, 26)

  • et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures prædas diviserunt æquam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes (Liber II Maccabaeorum 8, 30)

  • intraverat enim ea quæ dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret (Liber II Maccabaeorum 9, 2)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina