Mosaico decorativo

Gefunden 2330 Ergebnisse für: Sed

  • sed regressum regem de Ciliciæ locis adierunt Judæi apud Antiochiam simul et Græci conquerentes de iniqua nece Oniæ (Liber II Maccabaeorum 4, 36)

  • sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum jacere (Liber II Maccabaeorum 4, 41)

  • sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Jason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem (Liber II Maccabaeorum 5, 5)

  • sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriæ fuit proditor (Liber II Maccabaeorum 5, 15)

  • verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit (Liber II Maccabaeorum 5, 19)

  • sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus (Liber II Maccabaeorum 6, 1)

  • obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)

  • etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium (Liber II Maccabaeorum 6, 13)

  • sed hæc nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis jam autem veniendum est ad narrationem (Liber II Maccabaeorum 6, 17)

  • nam et si in præsenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam (Liber II Maccabaeorum 6, 26)

  • sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter hæc patior (Liber II Maccabaeorum 6, 30)

  • et iste quidem hoc modo vita decessit non solum juvenibus sed et universæ genti memoriam mortis suæ ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens (Liber II Maccabaeorum 6, 31)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina