Gefunden 1432 Ergebnisse für: Rex
intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina (Liber Esther 7, 1)
dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quæ est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis (Liber Esther 7, 2)
ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)
respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cujus potentiæ ut hæc audeat facere (Liber Esther 7, 5)
rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)
dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo (Liber Esther 7, 9)
die illo dedit rex Asuerus Hester reginæ domum Aman adversarii Judæorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus (Liber Esther 8, 1)
tulitque rex anulum quem ab Aman recipi jusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam (Liber Esther 8, 2)
responditque rex Asuerus Hester reginæ et Mardocheo Judæo domum Aman concessi Hester et ipsum jussi adfigi cruci qui ausus est manum in Judæos mittere (Liber Esther 8, 7)
quibus imperavit rex ut convenirent Judæos per singulas civitates et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent (Liber Esther 8, 11)
præcepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt (Liber Esther 9, 14)
rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias (Liber Esther 10, 1)