Gefunden 1432 Ergebnisse für: Rex
igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 28)
dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)
rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)
itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (Liber II Paralipomenon 18, 31)
cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël reliquerunt eum (Liber II Paralipomenon 18, 32)
et finita est pugna in die illo porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole (Liber II Paralipomenon 18, 34)
reversus est autem Josaphat rex Juda domum suam pacifice in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 19, 1)
et ait adtendite omnis Juda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Josaphat hæc dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei (Liber II Paralipomenon 20, 15)
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuæ profectisque eis stans Josaphat in medio eorum dixit audite me Juda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis ejus et cuncta evenient prospera (Liber II Paralipomenon 20, 20)
namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus (Liber II Paralipomenon 20, 23)
verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 20, 33)
post hæc iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël cujus opera fuerunt impiissima (Liber II Paralipomenon 20, 35)