Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (Liber Sapientiae 6, 10)

  • qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant (Liber Sapientiae 6, 11)

  • cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus (Liber Sapientiae 6, 16)

  • quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis (Liber Sapientiae 6, 17)

  • concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Liber Sapientiae 6, 21)

  • si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis (Liber Sapientiae 6, 22)

  • quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)

  • multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est (Liber Sapientiae 6, 26)

  • sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro (Liber Sapientiae 7, 1)

  • decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente (Liber Sapientiae 7, 2)

  • et ego natus accepi communem ærem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans (Liber Sapientiae 7, 3)

  • nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium (Liber Sapientiae 7, 5)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina