Fundar 20233 Resultados para: Re
ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis (Liber Sapientiae 6, 10)
qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant (Liber Sapientiae 6, 11)
cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus (Liber Sapientiae 6, 16)
quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis (Liber Sapientiae 6, 17)
concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Liber Sapientiae 6, 21)
si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis (Liber Sapientiae 6, 22)
quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)
multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est (Liber Sapientiae 6, 26)
sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro (Liber Sapientiae 7, 1)
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente (Liber Sapientiae 7, 2)
et ego natus accepi communem ærem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans (Liber Sapientiae 7, 3)
nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium (Liber Sapientiae 7, 5)