Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quæ abolendæ erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis (Liber II Maccabaeorum 2, 23)

  • itemque ab Jasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare (Liber II Maccabaeorum 2, 24)

  • considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum (Liber II Maccabaeorum 2, 25)

  • curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur (Liber II Maccabaeorum 2, 26)

  • et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus (Liber II Maccabaeorum 2, 27)

  • sicut hii qui præparant convivium et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus (Liber II Maccabaeorum 2, 28)

  • veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes (Liber II Maccabaeorum 2, 29)

  • sicut enim novæ domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quæ apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita æstimandum est et in nobis (Liber II Maccabaeorum 2, 30)

  • etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquærere historiæ congruit auctori (Liber II Maccabaeorum 2, 31)

  • brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est (Liber II Maccabaeorum 2, 32)

  • hinc igitur narrationem incipiemus de præfatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi (Liber II Maccabaeorum 2, 33)

  • igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et animos odio habentes mala (Liber II Maccabaeorum 3, 1)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina