Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Jonatha inchoante ceteris autem respondentibus (Liber II Maccabaeorum 1, 23)
et Neemiæ erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors qui solus es rex bonus (Liber II Maccabaeorum 1, 24)
solus præstans solus justus et omnipotens et æternus qui liberas Israël de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos (Liber II Maccabaeorum 1, 25)
congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias jussit lapides majores perfundi (Liber II Maccabaeorum 1, 31)
quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est (Liber II Maccabaeorum 1, 32)
ut vero manifestata essent hæc renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 33)
considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum (Liber II Maccabaeorum 1, 34)
et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat (Liber II Maccabaeorum 1, 35)
appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi (Liber II Maccabaeorum 1, 36)
invenitur autem in descriptionibus Hieremiæ prophetæ quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis (Liber II Maccabaeorum 2, 1)
et dedit illis legem ne obliviscerentur præcepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum (Liber II Maccabaeorum 2, 2)