Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ (Liber I Maccabaeorum 14, 10)

  • et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret (Liber I Maccabaeorum 14, 12)

  • defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis (Liber I Maccabaeorum 14, 13)

  • ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus et ipse obtineret regionem et civitates in ea (Liber I Maccabaeorum 14, 17)

  • scripserunt ad eum tabulis æreis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Juda et Jonatha fratribus ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 18)

  • Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Judæorum fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 14, 20)

  • legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac lætitia et gavisi sumus in introitu eorum (Liber I Maccabaeorum 14, 21)

  • et scripsimus quæ ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Jasonis filius legati Judæorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam (Liber I Maccabaeorum 14, 22)

  • et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti (Liber I Maccabaeorum 14, 23)

  • post hæc autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus (Liber I Maccabaeorum 14, 24)

  • sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 25)

  • restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina