Found 20233 Results for: Re
civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriæ ejus usque ad extremum terræ (Liber I Maccabaeorum 14, 10)
et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret (Liber I Maccabaeorum 14, 12)
defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus et ipse obtineret regionem et civitates in ea (Liber I Maccabaeorum 14, 17)
scripserunt ad eum tabulis æreis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Juda et Jonatha fratribus ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 18)
Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Judæorum fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 14, 20)
legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac lætitia et gavisi sumus in introitu eorum (Liber I Maccabaeorum 14, 21)
et scripsimus quæ ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Jasonis filius legati Judæorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam (Liber I Maccabaeorum 14, 22)
et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti (Liber I Maccabaeorum 14, 23)
post hæc autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus (Liber I Maccabaeorum 14, 24)
sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis ejus (Liber I Maccabaeorum 14, 25)
restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israël et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis æreis et posuerunt in titulis in montem Sion (Liber I Maccabaeorum 14, 26)