Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
septem boves pulchræ et septem spicæ plenæ septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt (Liber Genesis 41, 26)
septem quoque boves tenues atque macilentæ quæ ascenderunt post eas et septem spicæ tenues et vento urente percussæ septem anni sunt venturæ famis (Liber Genesis 41, 27)
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41, 30)
quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur (Liber Genesis 41, 32)
nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et præficiat eum terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 33)
qui constituat præpositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis (Liber Genesis 41, 34)
qui jam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus (Liber Genesis 41, 35)
et paretur futuræ septem annorum fami quæ pressura est Ægyptum et non consumetur terra inopia (Liber Genesis 41, 36)
locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit (Liber Genesis 41, 38)
dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)
tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obœdiet uno tantum regni solio te præcedam (Liber Genesis 41, 40)
tulit anulum de manu sua et dedit in manu ejus vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit (Liber Genesis 41, 42)