Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • septem boves pulchræ et septem spicæ plenæ septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt (Liber Genesis 41, 26)

  • septem quoque boves tenues atque macilentæ quæ ascenderunt post eas et septem spicæ tenues et vento urente percussæ septem anni sunt venturæ famis (Liber Genesis 41, 27)

  • quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram (Liber Genesis 41, 30)

  • quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur (Liber Genesis 41, 32)

  • nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et præficiat eum terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 33)

  • qui constituat præpositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis (Liber Genesis 41, 34)

  • qui jam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus (Liber Genesis 41, 35)

  • et paretur futuræ septem annorum fami quæ pressura est Ægyptum et non consumetur terra inopia (Liber Genesis 41, 36)

  • locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit (Liber Genesis 41, 38)

  • dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)

  • tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus obœdiet uno tantum regni solio te præcedam (Liber Genesis 41, 40)

  • tulit anulum de manu sua et dedit in manu ejus vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit (Liber Genesis 41, 42)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina