Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges ejus (Liber Genesis 30, 36)
posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent (Liber Genesis 30, 38)
factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa (Liber Genesis 30, 39)
divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)
igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)
quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quæ erant serotina Laban et quæ primi temporis Jacob (Liber Genesis 30, 42)
ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos (Liber Genesis 30, 43)
maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum (Liber Genesis 31, 3)
misit et vocavit Raël et Liam in agrum ubi pascebat greges (Liber Genesis 31, 4)
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)
si quando dixit variæ erunt mercedes tuæ pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quæque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt (Liber Genesis 31, 8)
postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)