Mosaico decorativo

Encontrados 20233 resultados para: Re

  • et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges ejus (Liber Genesis 30, 36)

  • posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent (Liber Genesis 30, 38)

  • factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa (Liber Genesis 30, 39)

  • divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)

  • igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)

  • quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quæ erant serotina Laban et quæ primi temporis Jacob (Liber Genesis 30, 42)

  • ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos (Liber Genesis 30, 43)

  • maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum (Liber Genesis 31, 3)

  • misit et vocavit Raël et Liam in agrum ubi pascebat greges (Liber Genesis 31, 4)

  • sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)

  • si quando dixit variæ erunt mercedes tuæ pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quæque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt (Liber Genesis 31, 8)

  • postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum (Liber Genesis 31, 10)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina