Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • et inde moventes venerunt ad torrentem Zared (Liber Numeri 21, 12)

  • quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos (Liber Numeri 21, 13)

  • unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon (Liber Numeri 21, 14)

  • scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum (Liber Numeri 21, 15)

  • ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam (Liber Numeri 21, 16)

  • puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana (Liber Numeri 21, 18)

  • de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum (Liber Numeri 21, 20)

  • misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens (Liber Numeri 21, 21)

  • obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)

  • qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum (Liber Numeri 21, 23)

  • a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)

  • tulit ergo Israël omnes civitates ejus et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis ejus (Liber Numeri 21, 25)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina