Talált 20233 Eredmények: Re
et inde moventes venerunt ad torrentem Zared (Liber Numeri 21, 12)
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos (Liber Numeri 21, 13)
unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon (Liber Numeri 21, 14)
scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum (Liber Numeri 21, 15)
ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam (Liber Numeri 21, 16)
puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana (Liber Numeri 21, 18)
de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum (Liber Numeri 21, 20)
misit autem Israël nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens (Liber Numeri 21, 21)
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)
qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Jasa pugnavitque contra eum (Liber Numeri 21, 23)
a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc et filios Ammon quia forti præsidio tenebantur termini Ammanitarum (Liber Numeri 21, 24)
tulit ergo Israël omnes civitates ejus et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis ejus (Liber Numeri 21, 25)