Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
et nunc in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto judicio subiectus (Actus Apostolorum 26, 6)
in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Judæis rex (Actus Apostolorum 26, 7)
quid incredibile judicatur apud vos si Deus mortuos suscitat (Actus Apostolorum 26, 8)
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere (Actus Apostolorum 26, 9)
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam (Actus Apostolorum 26, 10)
et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates (Actus Apostolorum 26, 11)
in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum (Actus Apostolorum 26, 12)
die media in via vidi rex de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant (Actus Apostolorum 26, 13)
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (Actus Apostolorum 26, 14)
sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti et eorum quibus apparebo tibi (Actus Apostolorum 26, 16)
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)
unde rex Agrippa non fui incredulus cælestis visionis (Actus Apostolorum 26, 19)