Mosaico decorativo

Fundar 20233 Resultados para: Re

  • et nunc in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto judicio subiectus (Actus Apostolorum 26, 6)

  • in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Judæis rex (Actus Apostolorum 26, 7)

  • quid incredibile judicatur apud vos si Deus mortuos suscitat (Actus Apostolorum 26, 8)

  • et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere (Actus Apostolorum 26, 9)

  • quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam (Actus Apostolorum 26, 10)

  • et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates (Actus Apostolorum 26, 11)

  • in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum (Actus Apostolorum 26, 12)

  • die media in via vidi rex de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant (Actus Apostolorum 26, 13)

  • omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare (Actus Apostolorum 26, 14)

  • sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quæ vidisti et eorum quibus apparebo tibi (Actus Apostolorum 26, 16)

  • aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)

  • unde rex Agrippa non fui incredulus cælestis visionis (Actus Apostolorum 26, 19)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina