Mosaico decorativo

Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re

  • dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis (Actus Apostolorum 2, 33)

  • his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (Actus Apostolorum 2, 37)

  • Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)

  • vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)

  • qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt et adpositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia (Actus Apostolorum 2, 41)

  • omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia (Actus Apostolorum 2, 44)

  • conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)

  • et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)

  • is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet (Actus Apostolorum 3, 3)

  • intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos (Actus Apostolorum 3, 4)

  • Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Actus Apostolorum 3, 6)

  • et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ (Actus Apostolorum 3, 7)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina