Encontrados 20233 resultados para: Re
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis (Actus Apostolorum 2, 33)
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (Actus Apostolorum 2, 37)
Petrus vero ad illos pænitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus (Actus Apostolorum 2, 38)
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster (Actus Apostolorum 2, 39)
qui ergo receperunt sermonem ejus baptizati sunt et adpositæ sunt in illa die animæ circiter tria milia (Actus Apostolorum 2, 41)
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia (Actus Apostolorum 2, 44)
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)
is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet (Actus Apostolorum 3, 3)
intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos (Actus Apostolorum 3, 4)
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Actus Apostolorum 3, 6)
et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ (Actus Apostolorum 3, 7)