Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
qui me odit et Patrem meum odit (Evangelium secundum Ioannem 15, 23)
si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me (Evangelium secundum Ioannem 15, 26)
absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo (Evangelium secundum Ioannem 16, 2)
et hæc facient quia non noverunt Patrem neque me (Evangelium secundum Ioannem 16, 3)
sed hæc locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 4)
de peccato quidem quia non credunt in me (Evangelium secundum Ioannem 16, 9)
de justitia vero quia ad Patrem vado et jam non videbitis me (Evangelium secundum Ioannem 16, 10)
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo (Evangelium secundum Ioannem 16, 12)
omnia quæcumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
modicum et jam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 16)
dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem (Evangelium secundum Ioannem 16, 17)