Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Jordane et agebatur in Spiritu in desertum (Evangelium secundum Lucam 4, 1)
et respondit ad illum Jesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis (Evangelium secundum Lucam 4, 5)
et respondens Jesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
et respondens Jesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus (Evangelium secundum Lucam 4, 13)
et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam et fama exiit per universam regionem de illo (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
et traditus est illi liber prophetæ Esajæ et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
prædicare captivis remissionem et cæcis visum dimittere confractos in remissionem prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis (Evangelium secundum Lucam 4, 19)
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum (Evangelium secundum Lucam 4, 20)