Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos (Evangelium secundum Lucam 2, 44)
et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum (Evangelium secundum Lucam 2, 45)
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Evangelium secundum Lucam 2, 48)
et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris procurante Pontio Pilato Judæam tetrarcha autem Galilææ Herode Philippo autem fratre ejus tetrarcha Itureæ et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinæ tetrarcha (Evangelium secundum Lucam 3, 1)
et venit in omnem regionem Jordanis prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Lucam 3, 3)
sicut scriptum est in libro sermonum Esajæ prophetæ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas (Evangelium secundum Lucam 3, 5)
et videbit omnis caro salutare Dei (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
dicebat ergo ad turbas quæ exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Evangelium secundum Lucam 3, 7)